monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 6, 10
TRIARI. Age, hoc non est praemium, unum spectare omnium cruces? Certum habeo, si habuisset tyrannus filiam, non scripsisset edictum. Indicit festum diem, aperiri iubet maiorum imagines, cum maxime tegendae sunt. VARI GEMINI. Eadem hora et libertum fecit et generum. Hoc fecisti, quod tyrannus non cogit, nisi cum irascitur, servos ne tunc quidem facit, cum cogitur. Generum habes: qualem? ut illi laudationem suam reddam, nempe frugi servum. Servis tuis paritura fratres (est). Quantum ad expositionem rerum pertinet, sunt quidem acerba tyrannidis mala, tamen tristiora exponam quae post tyrannidem gesta sunt. Non dubitabam, quin esset tyrannicidae nuptura. Si sub tyranno vitiata esset, (solacium) haberemus: hoc non tibi uni accidit. Nondum occisum tyrannum puto, etiamnunc tyrannicas nuptias video.